- DECEMPEDA
- DECEMPEDAapud Horat. l. 2. Carm. ode 15. v. 14. et seqq. ubi de vett. Roman. continentia:------------ nulla decempedisMetata privatis opacamPorticus excipiebat Arcton:Interpreti veteri est, regula decem pedum, quâ ab artificibus mensura fabricae colligitur. Nempe allud Cascos illos Romanos, quum aedificiorum privatorum magnificentia nondum publicorum moenium sum ptum superabat, nulla proticus tam longa fiebat, ut gromis et decempedis perducenda esser ac dirigenda eius longitudo, sed in solis porticibus publicis metandis gromae tum locum et usum habuê. Ubi vero porticus privatorum et xysti ampliores laxioresqueve facti sunt, quam publici, tum privatis decempedis ac gromis, ad eas metandas fuit locus. Graecis Δεκάπους, item Α῎καινα 10. erat pedum regiorum, duodecim vero pedes habuit Italicos. vide de illa fuse agentem Salmas. ad Solin. p. 683, et hîc in ubi Acena, nec non de Poenis milit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.